SACAR Mambu

SACAR Mambu
SACAR Mambu
sponte nascens in harundinibus dictis Mambu, Indicâ voce, et amyli modô crassum ac fragile; Persis et Arabibus Tabaxir, idem est cum Saccharo Veterum, quod cum aerio melle, quae manna est nostra, idem facit Isidor. Origin. l. 20. Sunt autem arundines illae tam magnae, teste Christophor. a Costa, ut cymbam inde faciant ibi homines, quae binos ac ternos etiam vehant. Aliae sunt arundines Isidoro eidem memoratae; e quibus sucus ad potum dulcis exprimebatur, ut is alibi habet: In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt. Subicit dein versus Varronis, quibus describitur hod eran Saccharina canna, quae modica est, et papyro similis:
Inica non magna nimis arbore crescit arundo,
Illius e lentis premitur radicibus humor:
Dulcis cui nequeant succô contendere mella.
Nempe cannas Indicas, unde hodie sucus exprimitur, qui cogitur in saccharum, notas quidem habuêre Veteres, sed hactenus tantum, ut sucum ex iis ad potum exprimerent. Postea vero demum ratio inventa est succi huius excoquendi, et coctionibus cogendi in lapideam pene duritiem: quod Arabes primi monstravêre; fortasse ab ipsis Indis, sed longô post tempore, proditum. Quô modô sucum coctum et coactum Sachar vocârunt, veteri nomine, quô mellis aliud genus in harundinibus collecti Veteres appellârunt. Idem nomen est multis aliis sucis tributum, sed non nisi congelatis ita dixerim ac coagulatis etc. Ita autem hodiernum sacharum quod factitium est conficitur: Secant eius harundinem, tundunt et molunt premuntque ad sucum eliciendum; hunc deinde excoquunt ad eam spissitudinem ac candorem, quem videmus. Sacar Mambu vero arti nihil debet, sicut nec Veterum manna seu mel calaminum aut arundineum, cum quo idem est, et cum reliqua sali vel cineri in se coacto similia sint, ipsum naturâ coloris lactei est, fragile dentibus, itidem dulce, sed in Medicinae solum usus adhiberi solitum. Reperitur modo in parvis, modo in maiusculis grumis concretum. Praeter hoc vero et Sacar Tengae habent Indi, quod vero similiter factitium est, et ex liquore quodam palmeo confit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1018. et seqq. nec non infra plura in voce Saccharum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SPODIUM — Graece Σπόδιον, everrimentum est caminorum metallicorum cum scintillis et carbonibus, cineribusque (unde nomen) mixtus: Dioscorides σύρμα vocat, et ἀπόψημα τȏυ ἐδάφους τȏυ καμίνων. Unde Gerardus male Tabaxir Persarum sic vertit, quod est Sacharum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACCHARUM — Dioscoridi Σάκχαρον, Arriano Σάκταρον, recentioribus Graecis Σάχαρ et Σάχαρι, Indis Sachar, aliud nativum est, aliud factitium. Illud Saccharum Mambu hodie vocatur, et cum saccharo Dioscoridis ac Plinii, l. 12. c. 1. mannaque Veter. idem est, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACHAR — I. SACHAR Arabibus in specie sucus est, ex cannis Indicis expressus, dein coctus et coactus, de quo dictum in voce Saccharum. Sed et nomen iidem tribuunt aliis quoque sucis, qui congelati ac coagulati sunt, uti ei, quem Sachar Mambu (cui primitus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”